1. Quamvis proprio
fruatur honore quod est natura laudabile, nec desint probatae conscientiae
fasces, cum generat animo dignitates—omnia siquidem bona suis sunt iuncta cum
fructibus, nec credi potest virtus quae sequestratur a praemio—tamen iudicii
nostri culmen excelsum est: quoniam qui a nobis provehitur, praecipuis plenus
meritis aestimatur.
2. Nam si aequabilis
credendus est quem iustus elegerit, si temperantia praeditus quem moderatus
ascivit, omnium profecto capax potest esse meritorum, qui iudicem cunctarum
meruit habere virtutum. quid enim maius quaeritur quam ibi invenisse laudum
testimonia, ubi gratificatio non potest esse suspecta? regnantis quippe
sententia iudicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini
potestate munitus.
3. Repetantur certe
quae te nostris sensibus infuderunt, ut laboris tui fructum capias, cum nostris
animis singula suaviter inhaesisse cognoscas. in ipso quippe imperii nostri
devotus exordio, cum adhuc fluctuantibus rebus provinciarum corda vagarentur et
neglegi rudem dominum novitas ipsa pateretur, Siculorum suspicacium mentes ab
obstinatione praecipiti deviasti, culpam removens illis, nobis necessitatem
subtrahens ultionis.
4. Egit salubris
persuasio, quod vehemens poterat emendare districtio. lucratus es damna
provinciae, quae meruit sub devotione nescire: ubi sub praecinctu Martio
civilia iura custodiens publica privataque commoda inavarus arbiter aestimabas
et proprio censu neglecto sine invidia lucri morum divitias retulisti,
excludens vel querelis aditum vel derogationibus locum: et unde vix solet
reportari patientiae silentium, voces tibi militavere laudantium. novimus enim
testante Tullio, Siculorum natura quam sit facilis ad querelas, ut solita
consuetudine possint iudices etiam de suspicionibus accusare.
5. Sed non eo
praeconiorum fine contenti Bruttiorum et Lucaniae tibi dedimus mores regendos,
ne bonum, quod peregrina provincia meruisset, genitalis soli fortune nesciret.
at tu consuetudinem devotionis impendens eo nos obligasti munere, quo tibi nos
putamus omnia reddidisse: inde amplificando debitum, unde credi poterat
absolutum. egisti per cuncta iudicem totius erroris expertem, nec invidia
quempiam deprimens nec gratia blandiente sublimans. quod cum ubique sit arduum,
tum fit in patria gloriosum: ubi necesse est aut gratiam parentela provocet aut
odium longae contentiones exasperent.
6. Oblectat igitur nos
actus praefecturae recolere, totius Italiae notissimum bonum, ubi cuncta
provida ordinatione disponens ostendisti, quam leve sit stipendia sub iudicis
integritate dependere. nullus gravanter obtulit quod sub aequitate persolvit,
quia quicquid ex ordine tribuitur, dispendium non putatur.
7. Fruere nunc bonis
tuis et utilitatem propriam, quam respectu publico contempsisti, recipe
duplicatam. haec est enim vitae gloriosa commoditas dominos esse testes, cives
habere laudantes.
8. His igitur tot
amplissimis laudibus incitati patriciatus tibi apicem iusta remuneratione
conferimus, ut quod aliis est praemium, tibi sit retributio meritorum. macte,
summe vir, felicitate laudabili, qui ad hanc vocem dominantis animos impulisti,
ut bonorum tuorum potius fateamur esse quod cedimus. sint haec divina perpetua,
ut, cum haec pro remuneratione tribuimus, meliora iterum tuis meritis exigamur.
|