1. Ad ornatum palatii
credimus pertinere aptas dignitatibus personae eligere, quia de claritate
servientium crescit fama dominorum. tales enim provehere principem decet, ut
quotiens procerem suum fuerit dignatus aspicere, totiens se recta iudicia
cognoscat habuisse. moribus enim debet esse conspicuus, qui datur imitandus.
facile est quemque sibi degere: multis autem electum vivere decet.
2. Cape igitur per
indictionem tertiam illustris comitivae nostri patrimonii dignitatem, quam tibi
non inmerito tribuit regalis auctoritas. diu namque nostris ordinationibus
geminum mutuatus obsequium et consilii particeps eras et disposita laudabili
assumptione complebas. subisti saepe arduae legationis officium: restitisti
regibus non impar assertor, coactus iustitiam nostram et illis ostendere, qui
rationem vix poterant cruda obstinatione sentire. non te terruit contentionibus
inflammata regalis auctoritas, subiugasti quin immo audaciam veritati et
obsecutus ordinationibus nostris in conscientiam suam barbaros perculisti.
3. Quid studium tuum
longa lucubratione sollicitum et laboris continui inculpabile referamus
obsequium? usus es sub exceptionis officio eloquentis ingenio: favebat ipse sui
delectatus auditor, dum meliora faceres, cum recitare coepisses. pronuntiatio
tua nostrum delectabat arbitrium, quia tantum dictantium reficiebas animum,
quantum se lassare poterat cura cogitantum. fuit quoque in te pars altera vitae
laudabilis, quod arcana nostra morum probitate claudebas, multorum conscius,
nec tamen, cum plura nosses, elatus. collegis gratia, superioribus humilitate
placuisti.
4. Sic omnium pro te
factus est unus animus ex magna diversitate sociatus. carpes certe probatae
institutionis gratissimum fructum, quando provecus tuus ita potuit omnes laetos
efficere, ut universi in te iudicent sua desideria profecisse. tuere igitur
hanc virtutum amabilem praeclaramque constantiam nostraeque domus auctoritate
subnixus tanto studiosius gratiam quaere, quantum te locum beneficiis respicis
invenisse. tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus, sciens
gratiam nostram in illo semper augeri, qui se dignum adepto culmini desiderat
inveniri.
|