1.
Gloriosum quidem nobis est, patres conscripti, honores passim impendere, sed
laudabilius bene meritis digna praestare. quicquid enim talibus tribuimus, pro
generali potius utilitate largimur. cunctis siquidem proficit recti tenax
provectus nec locus relinquitur iniuriae, cum ad bonos pervenit regula
disciplinae.
2.
Hoc itaque praeclaro desiderio illustrem virum Senarium comitivae patrimonii dignitate
subveximus, qui venalitatis obscura animi claritate refugiat, qui calumnia non
laetetur, nec patrimonii auctoritate suffultus de nostro sibi faciat terrore
compendium, sed ius aequabile possit tenere cum ceteris, unde nobis placere
respicit servientes. haec de illo futura promittere praeteritorum facit
temporum fides.
3.
In ipso quippe adulescentiae flore palatia nostra meritis maturus intravit et,
quod robustas quoque fatigat aetates, nullo deceptus novitatis errore ad
imperantis conversus arbitrium effectum bonarum praestitit iussionum, nunc ad
colloquia dignus, nunc ad exceptiones aptissimus, frequenter etiam in honorem
legationis electus, cuius multiplex meritum incertum apud nos reddebat
officium. non enim unius loci vir debet dici, a quo multa videntur impleri.
4.
Sed haec amplius commendabat humilitas, quae tam clara quam rara est. novum est
enim sub amore principis custodire modestiam, quia gaudia semper animos
inquietant: modus enim raro laetis rebus imponitur, qui magis in tristibus
invenitur.
5.
Verum inter haec stupenda meritorum originis quoque simili claritate
resplendet, ut haereas, qua parte sit ditior, cum copiosius utraque possideat.
habent ergo singulatim distributa praeconium, iuncta miraculum. quapropter,
patres conscripti, assurgat primaevis introeuntibus cana Libertas. nihil de
genio vestro subtrahitur, quando venientium novitas honorabiliter invitatur. parentes
publici de clementia nominati, duplex vos ratio benignitatis invitet: incipiens
mereatur gratiam, provectus favorem.
|