Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • V. AMABILI VIRO DEVOTO COMITI THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. AMABILI VIRO DEVOTO COMITI THEODERICUS REX.

1. Nullum decet nostras gravanter suscipere iussiones, quae magis utilitates noscuntur extollere devotorum. in Gallicana igitur regione victualium cognovimus caritatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta angustiore pretio largius distrahantur. sic evenit ut et venditoribus satisfiat et illis provisio nostra subveniat.

2. Atque ideo devotio tua praesenti auctoritate cognoscat omnes navicularios Campaniae, Lucaniae sive Tusciae fideiussoribus idoneis se debere committere, ut cum victualibus speciebus tantum proficiscantur ad Gallias, habituri licentiam distrahendi sic ut inter emptorem venditoremque convenerit.

3. Grande commodum est cum indigentibus pacisci: quando fames totum solet contemnere, ut suam necessitatem possit explere. nam cum ambitioni suae serviat, prope modum donare videtur, qui vendit rogatus. ad saturatos cum mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui victualia potest ferre ieiunis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License