1. Propositum nostrae pietatis
est iniuste periclitantium sublevare fortunas, quia quod aliena vi constat
impositum, trahere non possumus ad delictum. iniquum est enim, ut hominis vitio
deputetur quod eius voluntate non regitur: et illud imputetur periclitanti,
unde raro datur evadere.
2. Atque ideo
sublimitas tua prosecutores frumentorum, qui de Sicilia fuerant ad Gallias
destinati, lacrimabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus
promovissent in pelagus, adversis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente
compage trabium, omnia vis absorbuit undarum nec quicquam miseris de aquarum
nimietate nisi solas lacrimas restitisse.
3. Unde illustris
sublimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritici quam sub
hac sorte perisse probaverint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat
cunctatione reputari. crudelitatis enim genus est ultra naufragium velle
desaevire et illos ad dispendia cogere, quibus inopem vitam probantur inmania
elementa cessisse.
|