1.
Foedum est inter iura publica privatis odiis licentiam dare nec ad arbitrium
proprium vindicandus est inconsultus fervor animorum. iniquum quippo nimis est
quod delectat iratum. furentes iusta non sentiunt, quia dum commoti in
vindictam saeviunt, rerum temperantiam non requirunt. hinc est quod legum reperta
est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu. quid enim
a bellica confusione pax tranquilla distabit, si per vim litigia terminentur?
2.
Provincialium igitur Campaniae atque Samnii suggestione comperimus nonnullos
neglecta temporum disciplina ad pignorandi se studia transtulisse et quasi
edicto misso per vulgus licentiam crevisse vitiorum. his multo acerbiora
iungentes: alienis debitis ad solutionem alios trahi solamque causam probabilem
videri, si aliqua debitori potuit vicinitate coniungi. o iniquum persuasionis
errorem! dividuntur causae germanis: filius obligationibus paternis, si non sit
heres, exuitur: uxor maritalibus debitis nisi per successionis vincula non
tenetur: et audacia ad solutionem trahit extraneos, cum absolvant iura
coniunctos. hoc hactenus fieri nostri ignorantia fortasse pertulerit: nunc
necesse est remedium de legibus habeat, quod nostram potuit intrare notitiam.
3.
Proinde edictalis programmatis tenore comperto spectabilitas vestra in
cunctorum faciat notitiam pervenire, ut quisquis quod repetere debuisset
pignorandi studio fortassis invaserit, voce iuris amittat nec liceat cuiquam
sua sponte nisi obligatum forsitan pignus auferre. si vero alterum pro altero,
quod nefas dictu est, pignorare maluerit, in duplum cui vim fecit direpta
restituat, quia scelera damna plus cohibent et sola detrimenta cogitant qui
pudoris fecere iacturam. quem vero ab hac redhibitione foedum patrocinium
tenuitatis excusat, pro admissi qualitate facinoris in eum fustuario supplicio
vindicetur. non enim patimur impunitum quod nolumus esse permissum.
|