Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XIII. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.1. Emolumenta deesse laborantibus non oportet, ut et bonae spei aditus aperiatur et desudantium querela iusta compensatione claudatur. atque ideo providentiam nostram, quae omnes rei publicae partes sub caelesti favore circumspicit, ordinasse cognosce, ut Colosseo illustri viro pro laboribus et meritis ad Sirmiensem Pannoniam destinato iuxta consuetudinem veterem victualia praebeantur, quatenus, dum memorato viro necessaria fuerint praeparata, locus iniustis praesumptionibus abrogetur. 2. Disciplinam siquidem non potest servare ieiunus exercitus, dum quod deest semper praesumit armatus. habeat quod emat, ne cogatur cogitare quod auferat. necessitas moderata non diligit, nec potest imperari multis quod nequeunt custodire paucissimi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |