Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XV. BENENATO V. S. THEODERICUS REX.1. Illustris et magnifici viri comitis patrimonii suggestione comperimus dromonarios viginti et unum de constituto numero mortis incommodo fuisse subtractos. unde providentiam nostram, cuius est proprium quod casu subducitur recuperare consilio, hoc statuisse cognosce, ut supra dictos dromonarios probare sine aliqua dubitatione festines, qui tamen ad hoc opus possint idonei reperiri. 2. Remigum enim labor operosus valentes animo et viribus quaerit, ut confidentia mentis procellis obviare possit undosis. quid enim audentius quam illud infidum ac vastissimum mare intrare parvo navigio, quod eluctari facit desperationis sola praesumptio? quapropter iussis te nostris hanc cautelam convenit adhibere, ut querelam de congregatis debilibus non facias, cum nos robustissimos quaesisse cognoscas. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |