1.
Utilitatis publicae causa, quam noster animus semper aspectat, virum illustrem
comitem Arigernum civem paene vestrum dudum ad Gallias aestimavimus dirigendum,
ut eius maturitate consilii titubantium potuissent corda firmari. novitatem
quippe sollicitam prudentes convenit habere rectores, ut quemadmodum fuerit
vitae formatus ordo, sic currat instituta devotio. his rebus ad nostra vota
compositis et gloriam civilitatis retulit et quod inter vos didicit diligenter
ostendens et bellorum insignia reportavit.
2.
Quem desideratum, sicut putamus, coetui vestro reddidimus, ut qui vobis longa
aetate placuit, nunc gratior fiat, cum eum adiecta bona commendant. quapropter
disciplinae se praefati viri Romanus ordo restituat et quod quietis amore
praecipitur, devotis animis impleatur: quatenus et excessibus tollatur licentia
et quod optamus maxime, locum nequeat invenire vindicta.
3.
Si qua etiam per eius absentiam culpa provenit, inter vos iustitiae
consideratione corrigite, sicut nobilitati vestrae convenit agere, cui semper probitas
placet: quoniam nos specialiter iniunxisse cognoscite, ut error, qui ab
auctoribus suis minime fuerit emendatus, legum districtione resecetur. pareatur
ergo, patres conscripti viro multis temporibus iam probato, cui necesse est
praedicanda sequi, qui se hactenus sub vestra omnium laude tractavit et in
tanta frequentia nullius repperit adversa iudicia.
|