Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XX. GEBERIC V. S. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX. GEBERIC V. S. THEODERICUS REX.

1. Si desideramus locum beneficiis invenire, ut titulos nostrae possimus pietatis erigere, quanto magis aliena beneficia intacta volumus defendi, qui propria cupimus sponte largiri, maxima quando et illud conscientiae nostrae reponitur, quod de fisco sub antiqua sollemnitate praestatur! proinde viri venerabilis episcopi Constantii supplicatione comperimus sacrosanctae ecclesiae ipsius unum iugum, veterum principum pietate collatum, et nunc quorundam usurpatione violenta retineri.

2. Sed quia nos uti nullum volumus fraudibus suis, praesertim cum in dispendio pauperum detestabili mente versetur, praesenti auctoritate decernimus, ut ea, quae retro principum constiterint humanitate deputata, supra memorata ecclesia sine aliqua imminutione percipiat, manente poena etiam pervasori. qui et veterum dona et ecclesiae probatur violasse compendia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License