Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XXI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.

1. Quamvis efficaciam tuam insistere credamus iniunctis et studiose deflectere quae nobis cognoveris displicere, tamen sollicitum ammonitio nostra non deserit, ut instructior reddaris, dum infra scriptis brevibus definita susceperis. proinde ordinatio nostra nulli videri debet ingrata, cum necessitas temporis excuset onera iussionis.

2. Esto itaque ad iniuncta sollicitus, quia licet sit semper adhibenda, maxima tamen utilis est in necessitate custodia. parebis ergo commonitus, ut sic possis cum provincialibus agere, quemadmodum nos eis respicis velle praestare, quatenus securus de nostra gratia consequaris, quicquid sollicitus de pravo studio habere contempseris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License