1.
Intolerabilis excessus est, qui supernae maiestatis adfectat iniuriam et
oblitus pietatis crudelia sectatur erroris. quem enim sperabit veniae locum,
qui reverendum contempsit auctorem? abscedat ritus e medio iam profanus:
conticeseat poenale murmur animarum. versari non licet in magicis artibus
temporibus Christianis.
2.
Magnitudinis itaque tuae relatione comperimus Basilium atque Praetextatum,
artis sinistrae iam diu contagione pollutos, in accusationem tui examinis
personarum intentione deductos. super qua re nostram te asseris spectare
sententiam, ut confidentius fiat quod pietatis nostrae mandat auctoritas.
3.
Sed nos, qui nescimus a legibus discrepare, quorum cordi est in omnibus
moderatam tenere iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut quinque
senatoribus, id est magnificis et patriciis viris Symmacho Decio Volusiano
atque Caeliano nec non illustri viro Maximiano, hanc causam legitima
examinatione pensetis. et per omnia iuris ordine custodito, si crimen quod
intenditur fuerit comprobatum, ipsarum quoque legum districtione plectatur, ut
rei abditi atque secreti per hoc vindictae genus a culpis talibus arceantur,
quos ad leges trahere non potest incerta notitia.
4.
De qua re illustri viro comiti Arigerno praecepta direximus, ut omnium violenta
defensione summota, si se occulunt, ad iudicium protrahat impetitos et vobiscum
in hac causa residens nec opprimi faciat innoxios nec leges sinat evadere
criminosos.
|