1. Quamvis oporteat
commissam tibi disciplinam Romanae civitatis in omnibus custodiri, tamen in eis
maxime studiosior esse debes, quae nostra tibi auctoritate delegata cognoscis,
ut circa te augeat gratiam custodita iustitia et augmenta sumas nostri iudicii,
qui nobis hactenus de integritate placuisti.
2. Praefectus igitur
urbis sua nobis relatione declaravit Basilium atque Praetextatum magicis
artibus involutos impeti accusatione multorum: quos elapsos intimat mentis
alienatione custodum. eos te praecipimus ubicumque repertos ad iudicium
quinquevirale ducere, quod in praesenti negotio nostra delegavit auctoritas,
ubi te residere censemus, ut violenta omnium defensione summota hanc causam
discuti facias legibus et finiri.
3. Et si rei criminis,
cuius impetuntur, fuerint approbati, sententiam subeant, quam iuris definita
sanxerunt. si vero innocentia eorum detestabili pulsatur invidia, opprimi eos
nulla ratione patiaris, quia in omnibus causis consideratione divina illud
fieri volumus, quod opinionem nostrae pietatis accumulat.
|