1. In lucrum cedunt
quae bene meritis conferuntur et de ipso munere magis adquiritur, cum optimis
digna praestantur. petitionis tuae proinde tenore comperimus loca in Spoletina
civitate, quae iam longo situ squalor vetustatis obnuberat, splendorem
reparationis expetere, ut rebus antiquitate confusis novitatis facies adulta
reddatur et beneficio tuo rediviva consurgant, quae annositate inclinata
corruerant. quod nos, respectu meritorum tuorum et impensi longa sedulitate
servitii, libenti animo duximus annuendum, ut et votis iusta poscentium
tribuatur effectus et civitati reparationis crescat ornatus.
2. Atque ideo petitioni
tuae robur praesenti humanitate largimur, ut porticum cum areola post Turasi
thermas, si tamen publico usui non deservit, absoluta liberalitate potiaris:
quia in licentiam reparationis accipiuntur potius praemia quam donantur. hac
igitur auctoritate suffultus in supra dictis locis aedificandi sume fiduciam
nec aliquam in posterum metuas quaestionem, cum te et civitatis tuetur utilitas
et reverenda principis voluntas.
|