Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXV. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX.1. Constat eum de se praesumere, qui ad sacri ordinis cupit fastigia pervenire. merita enim suggerunt bonae appetentiae nisus et in qualitate desiderii potest mens honesta cognosci. quis enim palaestricae artis ignarus in stadium luctaturus introeat? aut quis certamini misceatur, quod virtutis conscientia non suadet? in ipsis conatibus aegra languescunt, quae meritorum praesumptionibus non iuvantur. 2. Praeconiorum ergo professio est collegium desiderasse summorum bonumque de se iudicium tradit, qui celsae gradus expetit dignitatis. his igitur desideriis pietas se nostra libenter indulget, qui etiam in spe erigimus vota marcentia, ut, dum provectus quaeritur, probitatis studia plus amentur. 3. Proinde illustris magnificentia tua Petrum parentum luce conspicuum suaque iam gravitate senatorem in album sacri ordinis secundum priscam consuetudinem curet referri, ut et tanto coetui proficiat numerus et candidato de sacro ordine crescat ornatus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |