1.
Detestabilis est quidem omnis iniuria et quicquid contra leges admittitur iusta
execratione damnatur: sed malorum omnium probatur extremum inde detrimenta
suscipere, unde credebantur auxilia provenire. exaggerat enim culpam in
contrarium versa crudelitas et maius reatui pondus est inopinata deceptio.
2.
Vir spectabilis itaque Petrus ammiranda nobis sorte conquestus est saionis
Amarae tuitionem, quam ei contra violentos indulsimus, in se potius fuisse
grassatam, ita ut ictum gladii in se demersum aliquatenus postium retardaret
obiectio: subiecta est vulneri manus, quae ut in totum truncata non caderet,
ianuarum percussa robora praestiterunt: ubi lassato impetu corusca ferri acies
corporis extrema perstrinxit.
3.
O execrabilem casum! impugnavit hominem auxilium suum et solacii prosperitate
subtracta crevit ex defensione necessitas. his multo acerbiora subiungens, ut
quasi laesio veniret ad pretium, ita scelus proprium enormi exactione taxatum
est. atque ideo iuste in illos pietatis nostrae ira consurgit, qui benigna
iussa in truculenta ministeria mutaverunt. nam quae erunt refugia
supplicantibus, si et nostra beneficia vulnerabunt?
4.
Proinde praesenti iussione censemus, ut quicquid suprascriptus Amara commodi
nomine de causis memorati supplicantis accepit, quasi oppugnator ingratus a te
constrictus in duplo ei cogatur exsolvere: quia sub poena restitui dignum est,
quod improba temeritate constat extortum.
5.
De plaga vero, quam educto gladio temerarius praesumptor inflixit, ad iudicium
comitis Dudae saepe dictus saio te compellente veniat audiendus, ut secundum
edictorum seriem quae male commissa claruerint, sine aliqua dilatione componat.
tuitionem vero postulanti contra inciviles impetus ex nostra iussione salva
civilitate praestabis, non exemplo accusati, sed consideratione decenter
electi.
|