1.
Si loci vestri cogitaretur auctoritas, si reverentiae cura Romanae, ultro
debueratis expetere, in quibus arguimini. quid enim praesenti tempore potuistis
culmini urbano tam proprium quam senatus crementa cogitare, quando famae
praesulis proficit, quod ordo sacer adquirit?
2.
Sed quantum viri clarissimi Armentarii testatur missa suggestio, in contrarium
foedo ambitu de mora quaeritis commoda, cuius vos optare debuisse constat
augmenta. quid enim amplius esse possit incongruum, quam nostris iussionibus
expeditis supplicantium vota suspendere et post sacrae praeceptionis affatum,
si dici fas est, adhuc regium suspendisse iudicium?
3.
Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non statim desiderare vindictam,
ad ammonitionem potius iussa convertimus, ne sit nostra districtio nimia, quam
lenis patientia non praecedat. ideoque praesenti auctoritate decernimus, ut
iussionibus nostris nulla dilationis calliditas afferatur, quia non habet
veniae locum, qui delinquit ammonitus.
|