1. Decet quidem cunctos
patriae suae augmenta cogitare, sed eos maxime, quos res publica sibi summis
honoribus obligavit, quia ratio rerum est, ut eum necesse sit plus debere, qui
visus est maiora suscipere.
2. Porrecta itaque
supplicatione testatus es Curvae porticus, quae iuxta domum Palmatam posita
forum in modum areae decenter includit, superimponendis fabricis licentiam
condonari, ut et privatarum aedium habitatio protendatur et antiquis moenibus
novitatis crescat aspectus. ita fit, ut, quod per incuriam poterat labi,
manentum videatur diligentia sustineri, quia facilis est aedificiorum ruina
incolarum subtracta custodia et cito vetustatis decoctione resolvitur, quod
hominum praesentia non tuetur.
3. Unde nos, qui urbem
fabricarum surgentium cupimus nitore componi, facultatem concedimus postulatam,
ita tamen, si res petita aut utilitati publicae non officit aut decori.
quapropter rebus speratis securus innitere, ut dignus Romanis fabricis
habitator appareas perfectumque opus suum laudet auctorem. nulla enim res est,
per quam melius possit agnosci et prudentis ingenium at largitatis effectus.
|