Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX.

1. Ad finem debet perducere, quae prudentum intentio visa est suscepisse, quia sicut perfecta laudem pariunt, ita vituperationem generant, quae in mediis conatibus aegra deseruntur. defectus enim rerum aut consilium titubare aut vires arguit defuisse. quapropter sanctitas vestra a tali oblocutione refugiens, quae in aquae ductu reficiendo probabili cura ex nostra auctoritate suscepit, celeriter ad effectum faciat pervenire.

2. Nam quid aptius quam ut sitienti plebi provideat aquas sanctissimus sacerdos et humana providentia satiet quos etiam miraculis pascere debuisset? imitaris enim antiquissimum Moysen, qui Israhelitico populo longa ariditate siccato de saxi sterilitate copiosos latices eduxit et ad implendum miraculum inde fecit currere umidos liquores, ubi erat sicca durities. tu autem si fontes irriguos saxorum constructione deducis, hoc labore tuo praestas populis, quod ille miraculis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License