1.
Cum in omnibus causis velimus iustitiam custodiri, quia regni decus est
aequitatis affectus, in eis maxime quae fisci nostri nomine proponuntur
nequaquam detestabilis calumnia in invidiam regnantes affligat. patimur enim
superari salva aequitate per leges, ut inter arma semper possimus esse
victores. nam quem licenter subiectus superat, non debellat adversus.
2.
Marini itaque relatione comperimus res Tufae apud Iohannem quondam sub
emissione chirographi fuisse depositas. et quia nobis competere manifestum est
quod ad proscriptum poterat pertinere, ideoque praesenti auctoritate
praecipimus, ut uxorem supra dicti Iohannis filiumque eius Ianuarium moderata
exsecutione convenias.
3. Qui si intentata
iniuste se retinere cognoscunt, aequitatis consideratione restituant: minus ne,
competenti sponsione praemissa ad consularem Campaniae veniant legibus
audiendi, ut coram partibus positis te imminente, quod forma continet
sanctionum divalium, censeatur: ita tamen, ut nullo praeiudicio, nulla iniuria,
nullo damno innocentia praegravetur, ne alienae accusationis invidiam tuam
facere videaris offensam.
|