1.
Prudentiae mos est in humanos usus terris abdita talenta revocare commerciumque
viventium non dicere mortuorum, quia et nobis infossa pereunt et illis in
nullam partem profutura linquuntur. metallorum quippe ambitus solacia sunt
hominum. nam divitis auri vena similis est reliquae terrae, si iaceat: usu
crescit ad pretium, quando et apud vivos sepulta sunt, quae tenacium manibus
includuntur.
2.
Atque ideo moderata iussione decernimus, ut ad illum locum, in quo latere
plurima suggeruntur, sub publica testificatione convenias: et si aurum, ut
dicitur, vel argentum fuerit tua indagatione detectum, compendio publico
fideliter vindicabis: ita tamen ut abstineatis manus a cineribus mortuorum,
quia nolumus lucra quaeri, quae per funesta possunt scelera reperiri. aedificia
tegant cineres, columnae vel marmora ornent sepulcra: talenta non teneant, qui
vivendi commercia reliquerunt.
3.
Aurum enim sepulcris iuste detrahitur, ubi dominus non habetur: immo culpae
genus est inutiliter abditis relinquere mortuorum, unde se vita potest
sustentare viventium. non est enim cupiditas eripere, quae nullus se dominus
ingemiscat amisisse. primi enim dicuntur aurum Aeacus, argentum Indus rex
Scythiae repperisse et humano usui summa laude tradidisse. quod nos in
contrarium neglegere non debemus, ne sicut latentia cum laude sunt prodita, ita
inventa cum vituperatione videantur esse neglecta.
|