1.
Consulto provida decrevit antiquitas minores contractus liberos non habere, ut
et insidiantium laquei frustrarentur et lapsis aetas lubrica subveniret.
obrueretur quippe innocentia, si relaxaretur audacia, essetque cunctis fallendi
studium, si fraus subrepticium lucraretur effectum.
2.
Et ideo priscae consuetudinis supplicatione porrecta suggeritis patronum
vestrum in annis minoribus constitutum facultatibus suis potius aggregasse
dispendia, dum ignara pueritia contraria gerit, quae profutura putaverit, et
nunc id tempus aetatis agere, quo lapsui possimus per ignorantiam subvenire,
allegantes, ut quod iura tribuerunt, nostra quoque beneficia largiantur.
3.
Atque ideo, si petitio vestra a veritate non deviat et intra annorum spatia
deget, quibus hoc beneficium leges sacratissimae praestiterunt, nihilque est
quod iure contra referatur, patronum vestrum sollemniter causa cognita in
integrum restitui nostra quoque permittit auctoritas, ita tamen, ut omnia
secundum iustitiam legesque peragantur, quia sic supplicantibus consulere
volumus, ut eorum adversarios per iniustitiam non gravemus.
|