1.
Decet prudentiae vestrae curam subiectorum negotiis adhibere custodiam, quia
vobis ordinantibus illa fieri debent quae regiam possunt demonstrare
praesentiam. sic enim credimus, quia memor natalium tuorum a te abicias omne
vitiosum et illa sola diligere possis, quae et nos amare cognoscis. proavorum
forsitan oblitterentur exempla, si longi generis minus facta recolantur:
similes autem filii patrum praeconia mox sequuntur.
2.
Renatus itaque flebili nobis aditione conquestus est vobis delegantibus cognitores
iudicatum se contra Inquilinam nomine post longa temporis intervalla meruisse
et excubiis damnisque confecto vestram tandem prospexisse iustitiam: nec tamen
litigatoris improbam cessare calumniam, dum redivivis litibus tenuitatem
insequitur supplicantis, ut non tam vincendi votum quam adversarii videatur
quaesisse detrimentum.
3.
Quapropter si vobis iubentibus iudicata cognoscitis nec constat adversarium
provocasse legaliter, finitum iure negotium in sua manere facite firmitate, ne
longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia, sed evertat et quod fit
ambitu lucri, causa videatur esse dispendii.
|