Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

1. Cum omnes rei publicae nostrae partes aequabiliter desideremus augeri, crementa tamen fiscalium tributorum iustissimo sunt pensanda iudicio, quia servientium imminutio est huius illationis accessio quantumque pars illa proficit, tantum se haec a firmitate subducit. sed a nobis, qui fisci utilitatem stabili volumus diuturnitate consistere, excludenda est dispendiosa semper enormitas, ne augmento suo tumens summa deficiat incipiatque magis deesse, quia immaniter visa est accrevisse.

2. Proinde illustris magnitudo tua Gravassianos atque Pontonates nobis supplicasse cognoscat a Ianuario, sed et Probo discussoribus iniquis se oneribus ingravatos, cum sterilitas ieiuna locorum nulla sibi fieri augmenta patiatur. repugnante siquidem natura quaelibet cedit industria, nec prodest studium laboris impendere, quem ubertas loci non cognoscitur adiuvare. ibi potest census addi, ubi cultura profecerit. inde et varia tributa, quia non est agrorum una fecunditas.

3. Atque ideo consuetudinem eis pristinam censemus esse revocandam, ut sicut Odovacris tempore tributa solverunt, ita et nunc ab eis publicis utilitatibus serviatur: et si quid amplius probatur adiectum, consideratione defectarum virium summovemus. nolumus enim tale aliquid indici, quod sit necesse removeri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License