1.
Optamus quidem, patres conscripti, coronam vestram diversorum fascium flore
depingi: optamus, ut Libertatis genius gratam videat turbam senatus. conventus
siquidem talium est dignitas imperantum, et quicquid in vobis festiva
gratulatione respicitur, nostris vere laudibus applicatur.
2.
Illud tamen maxime desideranter appetimus, ut collegium vestrum ornent lumina
dignitatum, quando decenter augmenta patriae reddunt, qui aulica potestate
creverunt. hos viros nostra perscrutatur intentio: his morum thesauris gaudemus
inventis, in quibus velut figuratis honorum vultibus clementia nostrae
serenitatis exprimitur.
3.
Hinc est quod Cassiodoro illustri et magnifico viro praecipua in re publica
claritate notissimo, patriciatus dedimus pro remuneratione suggestum: ut honore
magni nominis declararentur merita servientis. qui non fragili felicitate
provectus fortunae ludo ad apicem fascium repentinis successionibus evolavit,
sed, ut crescere virtutes solent, ad praeconii fastigium conscendit gradibus
dignitatum.
4.
Primus enim, ut scitis, amministrationis introitus comitivae privatarum mole
fundatus est, ubi non tirociniorum infirmitate titubans novitatis vitio vel
innocenter erravit, sed abstinentiae firmato vestigio imitando vixit exemplo.
qui mox deinde sacrarum largitionum honore suscepto crevit conversationis
laude, quantum profecerat dignitate.
5.
Quid provinciis redditam disciplinam, quid diverso generi hominum monimenta
iustitiae infusa referamus? vixit tanta continentia, ut aequitatem et
institueret monitis et doceret exemplis. facilis enim recti persuasor est
innocens iudex, sub cuius praedicabili conversatione pudet mores probabiles non
habere. quis enim vereatur scelus, cuius in suggestu gremii complicem videt? in
cassum personam fictae severitatis inducit, cum avarus pecuniae ambitum
dissuadet, cum legibus parendum censet iniustus. non habet distributionis
genium, cui auctoritatem libera conscientia non ministrat, quoniam excessus
tunc sunt in formidine, cum creduntur iudicibus displicere.
6.
His itaque sub praecedenti roge gymnasiis exercitatus emeritis laudibus ad
palatia nostra pervenit. meministis enim, et adhuc vobis recentium rerum
memoria ministratur, qua moderatione praetoriano culmini locatus incederit et
evectus in celsum inde magis despexerit vitia prosperorum.
7.
Nullo quippe, ut plerisque moris est, elatus favore fortunae in cothurnum se
magnae potestatis erexit, sed aequitate cuncta moderatus gratiam nostram in se
non reddidit odiosam. maiora sibi fecit optari, dum intra modestiae terminos
magna cohibuit. hinc est enim probatae conscientiae gratissimus fructus, ut,
quamvis summa potuerit adipisci, iudicetur tamen ab omnibus plus mereri. iunxit
bene cum universorum gaudiis nostra compendia, aerario munificus et iuste
solventibus gratiosus.
8.
Sensit tunc res publica ex illo coetu Romuleo innocentiae virum, qui licet se
moderando gloriosum fecerit, hoc tamen maius contulit, quod bonae actionis
exemplum sequentibus dereliquit. pudet enim eum peccare, qui laudatis videtur
potuisse succedere. fuit itaque, ut scitis, militibus verendus, provincialibus
mitis, dandi avidus, accipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator
aequitatis. quod non fuit illi custodire difficile, qui se a rebus alienis
decreverat abstinere. est enim invicti animi signum famae diligere commodum et
lucra potius odisse causarum.
9.
Verum haec in illo iure mirentur, qui patris atque avi mores nobilissimos
nesciverunt. Cassiodoros siquidem praecedentes fama concelebrat. quod vocabulum
etsi per alios videatur currere, proprium tamen eius constat esse familiae.
antique proles, laudata prosapies, cum togatis clari, inter viros fortes
eximii, quando et valitudine membrorum et corporis proceritate floruerunt.
10.
Pater enim candidati sub Valentiniano principe gessit tribuni et notarii
laudabiliter dignitatem: honor qui tunc dabatur egregiis; dum ad imperiale
secretum tales constet eligi, in quibus reprehensionis vitium nequeat inveniri.
11.
Sed ut se pares animi solent semper eligere, patricio Aetio pro iuvanda re
publica magna fuit caritate sociatus: quem tunc rerum dominus propter
sapientiam sui et gloriosos in re publica labores in omni consilii parte
sequebatur. ad Attilam igitur armorum potentem cum supra dicti filio Carpilione
legationis est officio non irrite destinatus. vidit intrepidus quem timebat
imperium; facies illas terribiles et minaces fretus veritate despexit nec
dubitavit eius altercationibus obviare, qui furore nescio quo raptatus mundi
dominatum videbatur expetere.
12.
Invenit regem superbum, sed reliquit placatum et calumniosas eius allegationes
tanta veritate destruxit, ut voluisset gratiam quaerere, cui expediebat pacem
cum regno ditissimo non habere. erigebat constantia sua partes timentes, nec
inbelles sunt crediti, qui legatis talibus videbantur armari. pacem retulit
desperatam. cuius legatio quid profecerit, datur intellegi, quae tantum est
gratanter excepta, quantum et videbatur optata.
13.
Mox honorem illustratus, mox redituum dona aequus arbiter offerebat. sed ille
potius nativa moderatione ditissimus dignitatem suscipiens otiosam in
remunerationis locum expetiit amoenissima Bruttiorum. negare illi non potuit
optatam quietem, qui eum reddiderat ab inmani hoste securum: tristis ab
obsequio suo reliquit, quem sibi necessarium fuisse cognovit.
14.
Avus enim Cassiodorus inlustratus honore praecinctus, qui eius generi non
poterat abnegari, a Vandalorum incursione Bruttios Siciliamque armorum
defensione liberavit, ut merito primatum in illis provinciis haberet, quas a
tam saevo et repentino hoste defendit. debuit itaque virtutibus eius res
publica, quod illas provincias tam vicinas Gensiricus non invasit, quem postea
truculentum Roma sustinuit.
15.
Hi autem et in partibus Orientis parentum laude viguerunt. Heliodorus enim, qui
in illa re publica nobis videntibus praefecturam bis novenis annis gessit
eximie, eorum consanguinitati probabatur adiungi. genus in utroque orbe
praeclarum, quod gemino senatui decenter aptatum tamquam duobus luminibus
oculatum purissima claritate radiavit. quo enim se quaevis nobilitas ultra
distendit quam haec, quae in utroque orbe clara esse promeruit?
16.
Vixit et ipse in provincia honore iudicis et securitate privati: cunctis illis
nobilitate potior omnium ad se animos adtrahebat, ut qui libertatis iure non
poterant subdi, viderentur magis continuis beneficiis suaviter obligari.
17.
Tanta quin etiam patrimonii sui ubertate gloriatus est, ut inter reliqua bona
equinis gregibus principes vinceret et donando saepius invidiam non haberet.
hinc est, quod candidatus noster Gothorum semper armat exercitus et, bono
instituto melior, quod a parentibus accepit hereditaria largitate custodit.
18.
Quae ideo per ordinem nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intellegat et
parentum suorum apud nos laudes posse reparare qui vivere praeclaris elegerit
institutis. et ideo, patres conscripti, quia vobis est commodus honor bonorum
et iudicium nostrum vester comitatur assensus, prospero auspicio suscipiator
eius provectus, qui sibi fecit gratiam patere cunctorum. est enim potius
vicissitudo quam praemium, ut qui vos probabili actione coluerunt, reciproco
favore gratulentur.
|