1.
Inter ceteras, quibus humanum genus sollicitatur, inlecebras praecipue vitanda
est alienarum rerum turpis ambitio, quia in immensum iactata rapitur, si
iustitiae ponderibus non prematur. avaritiam siquidem radicem esse omnium
malorum et lectio divina testatur, quae tali sorte punita est, ut cum multa
rapiat, semper egeat, quam propter vicinitatem generis nostri sic in animis
vestris coalescere nolumus, ut illi nec initia concedamus.
2.
Quid enim faciunt sordes animorum in splendore natalium? illud te potius decet
eligere, quod nos possit ornare. Hamali sanguinis virum non decet vulgare
desiderium, quia genus suum conspicit esse purpuratum. corrigamus itaque te per
incitamenta praeconii, in quo adhuc non debemus esse districti.
3.
Domitius itaque vir spectabilis data nobis supplicatione conquestus est,
possessiones iuris sui, id est illam atque illam, ab hominibus vestris
neglectis legibus fuisse pervasas, dum civiliter oportuit recipi, si iure
videbatur exposci.
4.
Sed quia de vobis non patimur diutius obscura iactari, qui generis claritate
fulgetis, praesenti auctoritate censemus, ut imminente Duda saione nostro, si
momenti tempora suffragantur, occupata nuper cum omnibus, quae direpta sunt,
supplicanti faciatis sine aliqua dilatione restitui.
5.
Et si quid partibus vestris de legibus creditis posse competere, instructam
personam ad nostrum comitatum destinare vos convenit, ut intentionibus partium
sub aequitate discussis feratur sententia, quam iuris dictat auctoritas.
generosos quippe viros omnia convenit sub moderata civilitate peragere, quia
tantum potentibus laesionis crescit invidia, quantum premi posse creditur, qui
fortuna inferior comprobatur.
|