1.
Districtius aliqua iubere compellimur amore iustitiae, dum circa minores
fortunas clementiora sunt nostri pectoris instituta. trahit enim ad
misericordiam, qui potuit subdi, et hoc habet beneficium mediocritatis suae, ut
probatione salva interim moveat ad dolorem, quia crudelitas sublevat humiles,
premit invidia potiores.
2.
Datis itaque precibus allegatis Basilium virum spectabilem nostra dudum
praecepta meruisse, ut possessio Arcinatina, quam patronus vester a coniuge
eius Agapita iuris fuerat sollemnitate mercatus, postposita dilatione cum
documentis omnibus praedicto coniugi redderetur, dum a suis penetralibus
sollicitatam lacrimabili conquestione quereretur uxorem: addentes more nostrae
iustitiae postea fuisse praeceptum, ut, si patroni vestri de causae qualitate
praesumerent, ad nostrum comitatum ocius destinarent, ut quae ratione convenire
poterant, velut a iustitiae fontibus emanarent.
3.
Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, per officium nostrae sedis
Basilium decernimus ammoneri, ut, si non nihil est, quod pro suis partibus
possit opponere, quominus in hac causa pulsetur, vestris intentionibus
responsurus occurrat, seu ad comitatum venire seu in competenti foro iurgare
maluerit, quia nullis necessitatem longinquitatis imponimus, nisi qui suis hoc
commodis expedire cognoscunt. in locum siquidem beneficii nostram praesentiam
damus: et ideo non debet invitis imponi, quod meretur optari.
|