1. Propositum regale
est pressis labe fortunae pietatis remedio subvenire et acerbos casus iniuriae
meliore sorte mutare. data siquidem supplicatione conquereris virum spectabilem
Vivianum legum artificio, quo callet, elatum, personam tuam obiectis
criminationibus insecutum et eo usque perventum, ut indefensus contra iuris
ordinem vicarii urbis Romae sententia damnareris: nunc autem religiosae mentis
affectu odia mundana damnasse auctorique suo tuum displicuisse periculum.
2. Et ideo, si nullis
impugnationibus enervantur asserta, laesionem non patimur miseris inhaerere,
quam suis constiterit machinatoribus displicere. quapropter in abolitum missa
sententia, quae a vicario urbis Romae super hac parte cognoscitur promulgata,
patriae te rebusque omnibus nostra reddit auctoritas, nec ullo tempore
calumniam super hac parte formides.
3. Sed ne cuiusquam
forsitan plectenda temeritas in te impetus reparare possit audaciae, patricii
Albini salvis legibus tuitio te deputata communiet, quia nihil fieri volumus
incivile, cuius cottidianus labor est pro generali quiete tractare.
|