1.
Bene principalis clementia suscipit quos pietas paterna destituit, quia sub parente
publico genitoris minime sentiri debet amissio. ad nos siquidem iure recurrit
infantia destituta, quibus universorum hominum proficiunt incrementa.
2.
Clarissimorum igitur adultorum Marciani atque Maximi nos querela pulsavit, cum
paschalibus diebus paterni luctus essent vulnere sauciati et in ipso laetitiae
tempore soli cogerentur tristitiam sustinere, utilitatem suam pio neglexisse
contemptu, cum vel firmae aetati inter lacrimas ista cogitare genus videretur insaniae.
cessat enim lucri ambitus, cum vacatur ad planctus, nec mens quodlibet aliud
capit, cum eam qualitas pietatis impleverit.
3.
Hac crudeli subreptione captata turrem circi atque locum amphitheatri illustris
recordationis patris eorum detestabili ambitu a vestris suggerunt fascibus
expetitum. quorum insidiatorem non humanitatis ullus revocavit affectus, non
similis terruit casus: gravavit infantiam, cui non subvenire merito pudoris
aestimatur esse iactura.
4.
Sed nos, qui regulas veterum, qui servamus momenta pietatis, salubri
ordinatione censemus, ut, si quondam patricius atque magnificus vir Volusianus
pater supplicum supra memorata loca communi iure possedit, filiis perire non
debeant, praesertim cum germen senatorium novis cupiamus beneficiis enutrire
quam inter ipsa initia spem adultae aetatis aliqua laesione comprimere. atque
ideo illustris magnitudo vestra, si quid tale factum esse meminit, ilico
noverit corrigendum, ne venerandum examen senatorii ordinis iniqua
praesumptione temeretur.
|