1.
Urbis Romanae celebris opinio suo conservanda est nihilominus instituto, nec
vitia peregrina capit, quae se semper de morum probitate iactavit. levitates
quippe seditionum et ambire propriae civitatis incendium non est velle Romanum.
ideoque in auctoribus facti legum est servanda districtio, ne detestabilis
aspectus incendii ad imitationem nefandam vulgi pectora comprehendat.
2.
Viri illustris itaque comitis Arigerni suggestione comperimus Iudaeorum querela
se fuisse pulsatum, quod in dominorum caede proruperit servilis audacia: in
quibus cum fuisset pro districtione publica resecatum, statim plebis inflammata
contentio synagogam temerario duxerunt incendio concremandam, culpas hominum
fabricarum excidio vindicantes, dum, si quis Iudaeorum probaretur excedere,
ipse debuisset iniuriae subiacere, non autem iustum fuit ad seditionum foeda
concurri aut ad fabricarum incendia festinari.
3.
Sed nos, quibus deo propitiante cordi est perperam commissa dirigere, ut
cunctis possit placatis moribus convenire, praesenti auctoritate decernimus, ut
causam supra memoratam legitima discussione noscatis et in auctoribus paucis
quos potueritis huius incendii reperire, habita districtione resecetis: quia
nolumus aliquid detestabile fieri, unde Romana gravitas debeat accusari.
4.
Illud pari ratione censentes, ut, si aliquid sibi contra Iudaeos rationabiliter
quispiam crediderit suffragari, ad vestrum iudicium veniat audiendus, ut quem
reatus involverit, censura condemnet. hoc enim nobis vehementer displicuisse
cognosce, ut intentiones vanissimae populorum usque ad eversiones pervenerint
fabricarum, ubi totum pulchre volumus esse compositum.
|