1. Invidiosa est contra
eum querela, cui sunt reverentiae iura servanda, quia nescio quid admissum
grave creditur, ubi contra tales silentium non tenetur. Stephanus siquidem
flebili aditione conquestus est casam iuris sui ante decessorem
prodecessoremque vestrum longa aetate possessam ante hos fere novem menses ab
hominibus ecclesiae, cui praesidetis, despecto civilitatis ordine fuisse
pervasam. quod si ita factum esse cognoscitis, eam iustitiae consideratione
momenti iure restituite supplicanti. decet enim a vobis corrigi, quod a vestris
familiaribus non debuisset admitti.
2. Verumtamen si
partibus vestris in causa momentaria vel principali iustitiam adesse
cognoscitis, tractato prius diligenter inspectoque negotio, quia sacerdotem
protendere non decet improbam litem, instructam legibus ad comitatum nostrum
destinate personam, ubi qualitas negotii agnosci debeat et finiri. quapropter
sanctitatis vestrae animus non gravetur nec se fallacibus verbis doleat
accusatum: multo maior est opinio purgata, quam si desinentibus querelis non
fuerit impetita.
|