Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XLVI. MARABADO V. I. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLVI. MARABADO V. I. THEODERICUS REX.

1. Convenit pietatem nostram petitiones supplicum salubri ordinatione disponere, quia subiectorum animi relevantur, quotiens maerentium querela componitur. vir spectabilis itaque Liberius dolenda nobis aditione suggessit coniugem suam in vestro iudicio contra iuris ordinem praegravatam. quod si ita est, remotis praeiudiciis apud arbitros, quos partium consensus elegerit, te imminente causa legibus audiatur. quod si illic finis negotii nequiverit inveniri, per instructas personas, si tamen ipsae venire non eligunt, nostro comitatui occurrendi licentiam partibus non negamus, ubi nec redemptio sit forte suspecta nec insidiosa possit nocere calumnia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License