1.
Assidua sollicitudine refovenda sunt, quae continuis exercitiis subiacere
noscuntur. quemadmodum enim subvectio veredorum necessario sufficiat labori, si
permittatur excedi? incitamentum siquidem improbae praesumptionis est neglecta
custodia. legatorum itaque nostrorum suggestione comperimus cursuales equos
frequenti usurpatione fatigari et quos nos necessitatibus publicis cupimus
custodiri, in usum cognovimus privatae voluntatis assumi.
2.
Atque ideo in urbe Roma ordinatione praefecti praetorio et magistri officiorum,
quousque utilitas publica suaserit, te residere censemus, ut nullum Gothorum
vel Romanorum exinde egredi patiaris, nisi quos praedictarum dignitatum vices
agentes forte dimiserint.
3.
Et quod nobis frequenter usurpatum esse suggeritur, si quis invitis his quibus
haec cura mandata est, veredos praesumere fortassis assumpserit, cuiuslibet nationis
fuerit vel honoris, per unum equum centum solidos multae nomine cogatur
inferre: non quod tanti aestimanda est unius iumenti laesio, sed quia grandi
damno reprimenda est importuna praesumptio.
4.
Nullum praeterea saionum discursus facere patiaris, sed ad causam, quam
directus fuerit, uno tantum itinere permittatur accedere vel redire. quibus in
superiorem multam cadat interdicta frequentia.
5.
Parhipporum quin etiam onera centum librarum nullus excedat. expeditos enim
properare mittendarios volumus, non migrare censemus. inertiam suam prodit
quisquis secum multa portaverit, nec cogitat de celeritate qui delicata se
maluerit conversatione tractare. grues denique pelagus transiturae parvos
lapillos uncis pedibus amplectuntur, ut nec eorum levitas nimio vento rapiatur
nec nativa celeritas iniquis ponderibus ingravetur. hoc imitarine queunt, qui
se ad publicas necessitates electos esse cognoscunt? et ideo quinquaginta solidorum
multam iam non veredarius, sed catabolensis incurrat, quisquis ultra centum
libras parhippum crediderit onerandum.
6.
His autem, qui supra scriptarum dignitatum vicibus in urbe praesunt, te
observare praecipimus, quatenus excessus, qui ab illis detectus fuerit,
exsecutione tua supra dicta condemnatione puniatur. si quos autem intemperans
culpa perculerit, collectam quantitatem per vices agentes mancipibus mutationum
volumus applicari, ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde hactenus
sumpsit incommodum.
7.
Mundanis siquidem rebus frequenter nascitur de adversitate prosperitas et
homines cum laedere cupiunt, beneficia frequenter impertiunt. sed omnia sic
efficaciter ac diligenter implebis, ut provocati bonis actibus devotioni tuae
maiora committere debeamus.
|