Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XLVIII. EUSEBIO V. I. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLVIII. EUSEBIO V. I. THEODERICUS REX.

1. Post tumultuosae urbis sollicitudines taediosas et observationum molestias ingravantes magnitudo tua provinciali desiderat amoenitate recreari, asserens occupationum tibi causas praesentibus emersisse temporibus, quibus expeditis rurali desideras suavitate gaudere.

2. Et quia vere illa securitas est, quae nostris iussionibus datur, cum tempus tibi fuerit occupationis emensum, octo mensium indutias in Lucaniae dulces recessus nostra auctoritate concedimus, ut ex illo tempore supputentur, cum te egredi ex urbe divino favore contigerit. quibus peractis multorum desiderio ad Romanas sedes venire festina, conventui nobilium et digna tuis moribus conversatione reddendus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License