1.
Campani Vesuvii montis hostilitate vastati clementiae nostrae supplices
lacrimas profuderunt, ut agrorum fructibus enudati subleventur onere
tributariae functionis. quod fieri debere nostra merito pietas adquiescit.
2.
Sed quia nobis dubia est uniuscuiusque indiscussa calamitas, magnitudinem
vestram ad Nolanum sive Neapolitanum territorium probatae fidei virum
praecipimus destinare, ubi necessitas ipsa domestica quadam laesione grassatur,
ut agris ibidem diligenter inspectis, in quantum possessoris laboravit
utilitas, sublevetur: quatenus mensurate conferatur quantitas beneficii, dum
modus integer cognoscitur laesionis.
3.
Laborat enim hoc uno malo terris deflorata provincia, quae ne perfecta
beatitudine frueretur, huius timoris frequenter acerbitate concutitur. sed non
in totum durus est eventus ille terribilis: praemittit signa gravia, ut
tolerabilius sustineantur adversa.
4.
Tantis enim molibus natura rixante montis illius hiatus immurmurat, ut
excitatus quidam spiritus grandisono fremitu vicina terrificet. fuscantur enim
aera loci illius exhalatione taeterrima et per totam paene Italiam cognoscitur,
quando illa indignatio commovetur. volat per inane magnum cinis decoctus et
terrenis nubibus excitatis transmarinas quoque provincias pulvereis guttis
compluit, et quid Campania pati possit, agnoscitur, quando malum eius in orbis
alia parte sentitur.
5.
Videas illic quasi quosdam fluvios ire pulvereos et harenarum sterile impetu
fervente velut liquida fluenta decurrere. stupeas subito usque ad arborum
cacumina dorsa intumuisse camporum et luctuoso subito calore vastata, quae
laetissima fuerant viriditate depicta. vomit fornax illa perpetua pumiceas
quidem, sed fertiles harenas, quae licet diuturna fuerint adustione siccatae,
in varios fetus suscepta germina mox producunt et magna quadam celeritate
reparant, quae paulo ante vastaverant. quae est ista singularis exceptio unum
montem sic infremere, ut tot mundi partes probetur aeris permutatione terrere
et sic suam substantiam ubique dispergere, ut non videatur damna sentire?
6.
Longe lateque pulveres rorat, vicinis autem quasdam moles cructuat et tot
saeculis mons habetur, qui erogationibus tantis expenditur. quis credat tam
ingentes glebas usque in plana deductas de tam profundis hiatibus ebullisse et
spiritu quodam efflante montis ore consputas quasi leves paleas fuisse
proiectas?
7.
Alibi cacumina magna terrarum localiter videntur ardere: huius incendia paene
mundo datum est posse cognoscere. quemadmodum ergo non credamus incolis, quod
testimonio potest universitatis agnosci? quapropter, ut dictum est, talem
eligat vestra prudentia, qui et remedia laesis conferat et locum subreptionibus
non relinquat.
|