1.
Cum privatis fabricis ita studueris, ut in laribus propriis quaedam moenia
fecisse videaris, dignum est, ut Romam, quam domuum pulchritudine decorasti, in
suis miraculis continere noscaris, fundator egregius fabricarum earumque
comptor eximius, quia utrumque de prudentia venit, et apte disponere et
extantia competenter ornare.
2.
Notum est enim, quanta laude in suburbanis suis Romam traxeris, ut, quem illas
fabricas intrare contigerit, aspectum suum extra urbem esse non sentiat, nisi
cum se et agrorum amoenitatibus interesse cognoscat: antiquorum diligentissimus
imitator, modernorum nobilissimus institutor. mores tuos fabricae loquuntur,
quia nemo in illis diligens agnoscitur, nisi qui et in suis sensibus
ornatissimus invenitur.
3.
Et ideo theatri fabricam magna se mole solventem consilio vestro credimus esse
roborandam, ut quod ab auctoribus vestris in ornatum patriae constat esse
concessum, non videatur sub melioribus posteris imminutum. quid non solvas,
senectus, quae tam robusta quassasti? montes facilius cedere putarentur, quam
soliditas illa quateretur: quando et moles ipsa sic tota de cautibus fuit, ut
praeter artem additam et ipsa quoque naturalis esse crederetur.
4.
Haec potuissemus forte neglegere, si nos contigisset talia non videre: caveas
illas saxis pendentibus apsidatas ita iuncturis absconditis in formas
pulcherrimas convenisse, ut cryptas magis excelsi montis crederes quam aliquid
fabricatum esse iudicares. fecerunt antiqui locum tantis populis parem, ut
haberent singulare spectaculum, qui mundi videbantur obtinere dominatum.
5.
Sed quia nobis sermo probatur esse cum docto, libet repetere, cur antiquitas
rudis legatur haec moenia condidisse. cum agri cultores feriatis diebus sacra
diversis numinibus per lucos vicosque celebrarent, Athenienses primum agreste
principium in urbanum spectaculum collegerunt, theatrum Graeco vocabulo
visorium nominantes, quod eminus astantibus turba conveniens sine aliquo
impedimento videatur.
6.
Frons autem theatri scaena dicitur ab umbra luci densissima, ubi a pastoribus
inchoante verno diversis sonis carmina cantabantur. ibi actus musicus et
prudentissimi saeculi dicta floruerunt. sed paulatim factum est, ut
honestissimae disciplinae improborum consortia fugientes verecunda se exinde
consideratione subtraherent.
7.
Tragoedia ex vocis vastitate nominatur, quae concavis repercussionibus roborata
talem sonum videtur efficere, ut paene ab homine non credatur exire. erigitur
autem in hircinos pedes, quia si quis inter pastores tali voce placuisset,
capri munere donabatur. comoedia a pagis dicta est: comus enim pagus vocatur,
ubi rustici gestientes humanos actus laetissimis carminibus irridebant.
8.
His sunt additae orchestarum loquacissimae manus, linguosi digiti, silentium
clamosum, expositio tacita, quam musa Polymnia repperisse narratur, ostendens
hominos posse et sine oris affatu suum velle declarare. Musae vero Eoa lingua
quasi homousae dicuntur, quod invicem sicut virtutes necessariae sibi esse
videantur. his levium pinnarum acumina ideo in fronte pinguntur, quoniam earum
sensus celeri cogitatione subvectus res altissimas intuetur.
9.
Pantomimo igitur, cui a multifaria imitatione nomen est, cum primum in scaenam
plausibus invitatus advenerit, assistunt consoni chori diversis organis
eruditi. tunc illa sensuum manus oculis canorum carmen exponit et per signa
composita quasi quibusdam litteris edocet intuentis aspectum, in illaque
leguntur apices rerum et non scribendo facit quod scriptura declaravit. idem
corpus Herculem designat et Venerem, feminam praesentat in mare, regem facit et
militem, senem reddit et iuvenem, ut in uno credas esse multos tam varia
imitatione discretos.
10.
Mimus etiam, qui nunc tantummodo derisui habetur, tanta Philistionis cautela
repertus est, ut eius actus poneretur in litteris, quatenus mundum curis
edacibus aestuantem laetissimis sententiis temperaret.
11.
Quid acetabulorum tinnitus? quid dulcissimi soni referam varia percussione
modulamen? quod tanta gratia iucunditatis accipitur, ut inter reliquos sensus
auditum sibi ad munus summum tunc homines aestiment fuisse collatum. ubi aetas
subsequens miscens lubrica priscorum inventa traxit ad vitia et quod honestae
causa delectationis repertum est, ad voluptates corporeas praecipitatis
mentibus impulerunt.
12.
Hos ritus Romani sicut ceteras culturas ad suam rem publicam inutiliter
trahentes aedificium alta cogitatione conceptum magnanimitate mirabili
condiderunt. unde non inmerito creditur Pompeius hinc potius Magnus fuisse
vocitatus. et ideo sive masculis pilis contineri sive talis fabrica refectionis
studio potuerit innovari, expensas vobis de nostro cubiculo curavimus
destinare, ut et vobis adquiratur tam boni operis fama et nostris temporibus
videatur antiquitas decentius innovata.
|