1.
Cum piceis timbribus et pueros gentili candore relucentes, spathas nobis etiam
arma desecantes vestra fraternitas destinavit, ferro magis quam auri pretio
ditiores. splendet illic claritas expolita ut intuentium facies fideli puritate
restituant, quarum margines in acutum tali aequalitate descendunt, ut non limis
compositae, sed igneis fornacibus credantur effusae. harum media pulchris
alveis excavata quibusdam videntur crispari posse vermiculis: ubi tanta
varietatis umbra conludit, ut intextum magis credas variis coloribus lucidum
metallum.
2.
Hoc vestra cotis diligenter emundat, hoc vester splendidissimus pulvis ita
industriose detergit, ut speculum quoddam virorum faciat ferream lucem, qui
ideo patriae vestrae natura largiente concessus est, ut huius rei opinionem
vobis faceret singularem: enses, qui pulchritudine sui putentur esse Vulcani,
qui tanta elegantia fabrilia visus est excolere, ut quod eius manibus
formabatur, non opus mortalium, sed crederetur esse divinum.
3.
Proinde per illum et illum legatos vestros solventes debitae salutationis
affectum arma vestra libenter nos accepisse declaramus, quae bonae pacis studia
transmiserunt: vicissitudinem muneris pro expensarum vestrarum consideratione
tribuentes, quae tantum vobis reddantur accepta, quantum nobis vestra fuere
gratissima. praestent divina concordiam, ut haec inter nos grata mente
facientes gentium nostrarum velle iungamus et invicem solliciti mutuis possimus
utilitatibus obligari.
|