1.
Illo et illo legatis vestris venientibus grande vos studium notitiae nostrae
habuisse cognovimus, ut in Oceani litoribus constituti cum nostra mente
iungamini: suavis nobis admodum et grata petitio, ut ad vos perveniret fama
nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. amate iam cognitum, quem
requisistis ambienter ignotum. nam inter tot gentes viam praesumere non est
aliquid facile concupisse.
2.
Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes indicamus sucina, quae a vobis
per harum portitores directa sunt, grato animo fuisse suscepta. quae ad vos
Oceani unda descendens hanc levissimam substantiam, sicut et vestrorum relatio
continebat, exportat: sed unde veniat, incognitum vos habere dixerunt, quam
ante omnes homines patria vestra offerente suscipitis. haec quodam Cornelio
describente legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris suco defluens,
unde et sucinum dicitur, paulatim solis ardore coalescere.
3.
Fit enim sudatile metallum, teneritudo perspicua, modo croceo colore rubens,
modo flammea claritate pinguescens, ut, cum in maris fuerit delapsa confinio,
aestu alternante purata vestris litoribus tradatur exposita. quod ideo
iudicavimus indicandum, ne omnino putetis notitiam nostram fugere, quod
occultum creditis vos habere. proinde requirite nos saepius per vias, quas amor
vester aperuit, quia semper prodest divitum regum adquisita concordia, qui, dum
parvo munere leniuntur, maiore semper compensatione prospiciunt. aliqua vobis
etiam per legatos vestros verbo mandavimus, per quos, quae grata esse debeant,
nos destinasse declaramus.
|