1. Usu quidem provenit
bene meritos dona nostra suscipere: sed tu iure hereditatis principis tibi
beneficia vindicasti. honorem fratris adipisceris, quia sapientia quoque
germanus es. ab eisdem bonis non repellimus quem similem comprobamus. eant nunc
parentes ac liberi et bonarum artium studia incitamento similitudinis
aemulentur. novam in te fecimus legem parentes in amministratione succedere.
hic provectus non adimitur et mutatur: quia licet persona subrogata sit, familiae
tamen non deficit quod gratissimus germanus adquirit.
2. O vere vestris
meritis electi at auspicio nominis honorati! praesentiunt quaedam parentes
positis in prole vocabulis et ut venturarum rerum cursus ex alto est imperio
divinitatis, cogitatio praesagantis instruitur: loqui datur, quod nos sensisse
nescimus, sed post casum reminiscimur quod ignorantes veraciter dixeramus.
3. Tali igitur omine
Decoratus evaluit: evaluit, inquam, ac se honoribus palatinis iudicio nostro
laudatus immiscuit, dignitatem sumens quam solemus dare prudentibus, hoc plane
supra ceteros adipiscens, quod potuit emergere post electos. sub genii nostri
luce intrepidus quidem, sed reverenter astabat, opportune tacitus, necessarie
copiosus, curarum nostrarum eximium levamen, et cum potestatis nostrae gratia
ditaretur, morum magis laude contentus mediocribus se potius exaequabat. vivit
apud nos recordatio bonorum, quia fides hominis nescit cum morte deficere.
secreta nostra, quasi oblivisceretur, occuluit: iussa, quasi scriberet per
ordinem, retinuit, sine avaritia serviens et gratiam nostram summa cupiditate
perquirens.
4. Divertimus quidem ad
bene meriti laudes, sed compendio sermonis assumpti, cum illum referimus, te
docemus. fuit nimirum gratus, quod apud nos et post fata esse non desinit:
tristes quaerimus quem nos amisisse dolemus. sed acerbum casum mitigat, quod ei
vicaria virtute succedis, quia nemo perdidisse se sentit quod in alterum
invenisse cognoscit. non extranea secteris exempla, cui domestica suppetunt tam
magna praeconia. tu Decoratus ex illo es, ille Honoratus ex te est. adunent se
merita, quando se iunxere sic nomina.
5. Nam de te iustius
credimus meliora, qui sequeris, quia semper est diligentior imitator prioris,
quando te praecedentis bona licet eligere et nova cumulare. atque ideo ab
indictione tertia quaesturae te dignitate subvehimus facimusque nostri consilii
claritate vivere Honoratum, ut esse nunc incipias, quod ante vocabaris. age
nunc inhaerendo iustitiae, ut, qui inexperto honorem dedimus, meliora tibi
probatissimo conferamus.
|