1.
Certum est, patres conscripti, prudentibus viris vestrum florere consilium: sed
et hoc probatur egregium, quod vobis permiscetur dignitas litterarum. omnes
enim, quos ad quaesturae culmen evehimus, doctissimos aestimamus, quales legum
interpretes et consilii nostri decet esse participes: dignitas, quae nec
divitiis nec solis natalibus invenitur, sed tantum eam doctrina cum coniuncta
potest impetrare prudentia. nam licet in aliis honoribus beneficia conferamus,
hinc semper accipimus. est nimirum curarum nostrarum felix portio: ianuam
nostrae cogitationis ingreditur: pectus, quo generales curae volvuntur,
agnoscit.
2.
Aestimate, quid de illi debeat iudicari, qui tanti particeps fit secreti. ab
ipso legum peritia postulatur: illuc vota confluunt supplicantum et, quod est
omni thesauro pretiosius, penes ipsum civilitatis nostrae fama reponitur.
quaestore iusto innocentium conscientia fit secura, improborum tantum vota
redduntur anxia, et cum malis subripiendi spes tollitur, studium bonis moribus
adhibetur.
3.
Unicuique propria iura custodit, pecuniae continens, aequitatis profusus,
nescius decipere, promptissimus subvenire. ingenio principis servit, quod
universa superat: illius ore loqui cogitur, cui nullus similis invenitur. hunc
locum vitiis vacuum, virtutibus plenum qui sub nostra potuit expedire
praesentia, nonne vobis dignus est esse collega? scitis enim qua glorietur
stirpe provectus.
4.
Meministis igitur Decoratum advocationis laboribus insudantem, qua se unicuique
bonorum probitate coniunxerit. causis vestris fidelis orator affuit:
necessariis rebus insistens iudicantis portavit animum ad subsellia cognitorum:
cui merito frequens palma contigit, quia sapienter alleganda tractavit. pudoris
enim sustinere iacturam nesciunt, qui se prius iudice corriguntur. inferior
gradu praestabat viris consularibus se patronum et cum honoribus vestris impar
haberetur, patricius ei dictus est in celeberrima cognitione susceptus.
5.
Nimis rarum est, patres conscripti, solidum loqui et, cui multa necesse est
dicere, titubantia non proferre. hoc in Decorato certissimum fuit, hoc et ante
nostra iudicia vos probastis. quis enim tempore suo eum quasi gubernatorem
litium ignorare potuit, qui causarum scopulos transire contendit? legibus
profecto minus indiguit, qui eius solacia non quaesivit. iam non de morte
festinata conquerimur: ex huius fecunda pullulavit stirpe germanus. nam qui
prius fratris umbra tegebatur, illo naturae lege subducto famae suae comas per
aperta distendit.
6.
Bona siquidem germinis iuste praecox intulit, qui nascendi ordine primus evaluit:
sed fetura nobilis fructum, quem in decessore perdidit, in successore servavit.
concordat huic familiae ramus ille ditissimus qui Vergiliano carmine semper
enascitur: hoc enim avulso non deficit alter aureus et simili frondescit virga
metallo. nutrivit quippe et hic advocatione facundiam: opinionem Romanae urbis
cedens fratri Spoletinorum se maluit miscere negotiis: res tantum dura, quantum
a vestra prudentia cognoscitur segregata. inter bene moratos enim asseruisse
iusta facillimum fuit: provincialibus autem se vaga libertate tractantibus
nimis arduum.
7.
Videtur iuris suasisse modestiam, ubi ipsi quoque iudices improba plerumque
cupiditate rapiuntur et quantum sibi inter mediocritatem videntur esse
praecipui, tantum non sinunt suis voluntatibus obviari. inter talia leges
vindicare difficile est et magnae persuasionis vis ad propositum recti
venalitatem revocare iudicantis. sumite ergo, patres conscripti, libenter
nostra iudicia et Honoratum quaesturae culmine provectum gremium vestrum
gratanter excipiat. dignus est enim a vobis diligi qui par tantis honoribus
meruit reperiri.
|