1.
Laudabile est in illa parte geminare custodiam, quam constat rei publicae
necessitatibus exquisitam. per hanc enim et legationum utilitas et ordinationum
nostrarum celeritas explicatur: hoc etiam aulicis potestatibus per varias
iussiones ministrat effectum: hoc crebris illationibus nostrum ditat aerarium,
ut paene quicquid in re publica geritur, cursuali ministerio compleatur. decet
proinde semper esse paratum, quod utilitatibus publicis probatur accommodum,
ne, quod ad celeritatem repertum est, incongruam potius festinantibus inferat
tarditatem.
2.
Atque ideo praefecti praetorio et magistri officiorum ubi pro publica utilitate
delegerint ordinatione locatos, excedentium improbam praesumptionem tali te
praecipimus districtione resecare, ut, sive Gothus sit aut Romanus qui sine
nostra vel eorum quorum interest evectione veredum praesumit attingere, per
unum equum centum statim solidos a te cogatur exsolvere. et de illis quoque
pari severitate censemus, qui supra evectionum numerum cursuales equos usurpare
praesumunt.
3.
Parhippis quin etiam non ultra quam centum libras iubemus imponi. nimis enim
absurdum est, ut a quo celeritas exigitur magnis ponderibus opprimatur. avis
ipsa onere gravata pigrescit. carinae quae laborem non sentiunt repletae
gravius moventur. quid quadrupes facere possit, qui pressus nimietate
succumbit? si quis autem a modulo definito amplius fuerit habere repertus,
duarum unciarum auri damno feriatur.
4.
Quam summam protinus exactam, sicut iam anterioribus edictis constitutum est,
per officium magisteriae dignitatis cursui proficere debere censemus. iustum
est enim ut cogatur illa vendere, unde publicum equum male noscitur onerasse:
sit nuditatibus expeditus qui voluntate noluit esse celerrimus. praeterea
commonemus, ut praepositorum commoda non praesumas nec quicquid eos potestatis
habere reverenda sanxit antiquitas, aliqua usurpatione degenies. nos enim per
te geminare volumus custodiam, non antiquae consuetudinis removere cautelam.
|