1. Suscipienda precatio
est quae publicis utilitatibus non repugnat et amplectenda desideria
privatorum, quae sic remedium quaerunt, ut nobis non videantur generare
dispendium. viri itaque clarissimi Iohannis querela comperimus Thomatem domus
nostrae certa praedia suscepisse, id est illud atque illud, et nunc decem milia
solidorum reliquatorem nostris utilitatibus extitisse et per diversas
ludificationes non implere debitam quantitatem, quod apud nos quoque procerum
nostrorum suggestione perclaruit.
2. Ideoque causam tali
credidimus remedio muniendam, ut universam substantiam supradicti Thomatis sub
hac condicione fixis titulis publico debeas applicare, quatenus, si intra kal.
Septembrium diem quod rationabiliter exponitur a Thomate minime fuerit
exsolutum, praedicta substantia Iohanni viro clarissimo contradatur, qui eius
debitum lucre nostro promisit aerario. quod si obligationem suam praedictus
Thomas solvere intra praefinitum tempus fortasse potuerit, universa ei quae
sublata sunt illibata reddantur, ita ut nec fiscus noster sustinere videatur
incommoda et nos cognoscamur subiectis solitam praestitisse iustitiam. possemus
enim adhuc ultra differre, si quid prodesset neglegentissimum sustinere, quem
per tam longum temporis spatium semper invenimus imparatum.
|