1. Decet eorum vota in
ratum reddere, qui malunt utilitates publicas continere: nec patimur de damno
proprio esse sollicitos, qui nos a dispendiis fecere securos. tua igitur
suggestione comperimus per illam indictionem patrimonii nostri praedia in
Apulia provincia constituta, id est illud atque illud, honesto viro Thomati
libellario titulo commisisse, sed eum male amministrando suscepta usque ad
decem milia solidorum de indictionibus illa atque illa reliquatorem publicis
rationibus extitisse: qui a proceribus nostris frequenter ammonitus debita
reddere detestabili calliditate neglexit. et ne tibi aliqua in posterum
quaestio nasceretur, publicis utilitatibus debitam quantitatem sub hac ratione
satisfacere te velle testaris, si tibi praedia supradicti debitoris loco
pignoris contradantur.
2. Hinc est, quod
desiderium tuum iusta ratione conceptum praesenti iussione firmamus: primum, ut
nullam ex hac re nomine publico metuas quaestionem: deinde sub hac condicione
tibi universam substantiam, quam vel nunc tenet vel primo tempore possidebat,
cum nostris rationibus obnoxius esse iam coeperat, Thomatis debitoris
addicimus, quam pridem nostro nomine fixis titulis fecimus vindicari:
3. hoc tantum
humanitatis intuitu relaxantes, ut usque ad kal. Sept. spatium habeat reddendi
debitam quantitatem: minus ne cum ad supradictum diem tu pecuniam viro illustri
comiti patrimonii nostri, quae debetur, intuleris facultas eius universa, sicut
diximus, tuis compendiis applicetur. quod triste non credimus esse perdenti,
quando nec ex toto videtur amittere, quod te generum suum cognoscit adquirere:
nam quod poteras adipisci iure successionis, condicione a te possidetur
emptoris.
|