Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • IX. POSSESSORIBUS FELTRINIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. POSSESSORIBUS FELTRINIS THEODERICUS REX.

1. Necessitas publica multorum debet devotione compleri, quia non decet paucos suscipere quod constat plurimis expedire, ne regia iussa tepefacta lentescant, dum res utilis delegatur infirmis. in Tridentina igitur regione civitatem construi nostra praecepit auctoritas.

2. Sed quia territorii parvitas magnitudinem operis non potest sustinere, hoc sollicitudo nostra prospexit, ut acceptis mercedibus competentibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis qui vicinitate iungimini, quatenus accommodato solacio securius impleatur, quod paucis inexplicabile fortasse cognoscitur: hac scilicet condicione definita, ut nullus ab his oneribus excusetur, unde nec divina domus excipitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License