1.
Cum deo iuvante pro defensione generali felicissimus producatur exercitus,
providendum est, ne aut ipsi penuria inconsulta fatigentur aut (quod dici nefas
est) vastationem nostrae videantur provinciae sustinere. primus enim
prosperitatis gradus est suis non esse damnosum, ut, pro quorum compendio
laboramus, eorum non videamur afflixisse fortunas.
2.
Et ideo devotioni tuae praesenti auctoritate delegamus, ut multitudinem
Gepidarum, quam fecimus ad Gallias custodiae causa properare, per Venetiam
atque Liguriam sub omni facias moderatione transire. quibus ne aliqua excedendi
praeberetur occasio, per unamquamque condamam sumptus eis tres solidos largitas
nostra direxit, ut illis cum provincialibus nostris non rapiendi votum, sed
commercii sit facultas.
3.
Illud plane pro cunctorum quiete laborantibus indulgentia nostra concedit, ut,
si aut eorum carpenta itinere longiore quassantur aut animalia attrita
languescunt, te custode atque mediante cum possessoribus sine aliqua
oppressione mutentur, ut, qui daturi sunt corpore aut qualitate meliora,
quamvis parvis sanis animalibus adquiescant, quia incerta est vita eorum, qui
nimia fatigatione lassantur. ita fit, ut nec illis desit subvectio necessaria
et nullus se laesum tali permutatione cognoscat.
|