Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • XII. THEODAHADO V. I. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. THEODAHADO V. I. THEODERICUS REX.

1. Si iustitiam colere universos et amare praecipimus, quanto magis eos qui nostra proximitate gloriantur, quos omnia decet sub laude gerere, ut regiae possint fulgorem consanguinitatis ostendere. haec est enim indubitata nobilitas, quae moribus probatur ornata: quia pulchrum est commodum famae foeda neglexisse lucra pecuniae.

2. Argolici itaque viri illustris et Amandiani viri clarissimi heredes supplici nobis aditione conquesti sunt Pallentianam massam, quam eis pro compensatione largitas nostra transfuderat, ut casae Arbitanae amissionem hac commoditate solarentur, ab hominibus vestris nullis causis extantibus indecenter invasam et inde crevisse culpandae surreptionis vitium, unde dari debuit gloriosae moderationis exemplum.

3. Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, magnitudo vestra quae sunt ablata restituat: et, si quid vobis creditis posse competere, ad comitatum nostrum instructam iure personam modis omnibus destinate, ut civiliter plantata causatio finem de legibus sortiatur. ibi enim quicquid geritur, invidiae tuae potius applicatur et maiora detrimenta famae suscipis, dum talia non vitare contendis: hic autem confligunt causae viribus suis et sine derogatione quilibet mediocris addicitur, quando iustitia teste superatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License