1.
Iustitiae ratio persuadet excedentes reprimere, ut ad cunctos possit quietis
suavitas pervenire. nam quemadmodum aequabilitas agitur, si vires mediocrium
consurgere non sinantur? provincialium itaque nostrorum saepius querela
comperimus possessores idoneos Saviae non solum casarum suarum tributariam
functionem in tenuem relisisse fortunam, verum etiam scelerato commercio
aliquid exinde suis applicare compendiis, ut functio publica commoditas sit
privata.
2.
Hoc quidem per plurimos desideravimus corrigi, sed hactenus in tuam laudem
videtur potuisse differri, quatenus fides haberetur acceptior, quando post
multos neglegentes studium vestrum efficacissime comprobatis. atque ideo
prudentia, qua notus es, universum possessorem considerata iustitia te iubemus
inspicere et aequalitatem tributi hac ratione moderari, ut quae sub aliis facta
est omni redemptione cassata pro pessessionum atque hominum qualitate assis
publicus imponatur. sic enim et iustitia perficitur et vires nostrorum
provincialium sublevantur.
3.
Eos autem, quos sine iussione nostra censum imposuisse constiterit et pro
libito suo quorundam onera in alios proiecerunt, legum severitas insequatur, ut
omnia illis detrimenta sarciant, quibus incompetenter damna fecerunt. illud
quoque praecipimus inquirendum, ut inter defensores, curiales et possessores
illatorum ratio vestigetur et quicquid ab octava indictione nuper exempta super
tributarium solidum se possessor probaverit intulisse nec nostro aerario
constat illatum aut in expensis necessariis, quae in provincia factae sunt,
iusta ratione non claruerit erogatum, iniqua praesumptio modis omnibus corrigatur.
4.
Hanc quoque partem non aestimes neglegendam, ut si hoc, quod tabularius a
cubiculo nostro suscepit, rationabiliter non docetur expensum, ab iniusto
retentatore reddatur. quid enim tam absurdum, nisi ut liberalitas nostra, quam
universis proficere volumus, nunc a paucis furtivo compendio opprimatur?
5.
Iudices quoque provinciae vel curiales atque defensores tam de cursu quam de
aliis rebus illicita dicuntur possessoribus irrogare dispendia: quod te
perquirere et sub ratione legum emendare censemus.
6.
Antiqui barbari, qui Romanis mulieribus elegerunt nuptiali foedere sociari,
quolibet titulo praedia quaesiverunt, fiscum possessi cespitis persolvere ac
superindicticiis oneribus parere cogantur.
7.
Iudex vero Romanus propter expensas provincialium, quae gravare pauperes
suggeruntur, per annum in unumquodque municipium semel accedat: cui non amplius
quam triduanae praebeantur annonae, sicut legum cauta tribuerunt. maiores enim
nostri discursus iudicum non oneri, sed compendio provincialibus esse
voluerunt.
8.
Domestici comitis Gothorum nec non et vicedomini aliqua dicuntur provincialibus
concinnatis terroribus abstulisse: quibus iustitia vestra in examinationem
deductis, quicquid super hac parte inique gestum esse cognoverit, amotis
dilationibus legaliter ordinabit.
9.
His ergo ac talibus, quae ad utilitatem publicam vel provinciales pertinent,
sub omni ratione discussis ea te per omnia volumus agere, quae nostrae
mansuetudini non debeant displicere. illud sane providentia nostra respexit, ut
omnibus a te sollicita atque aequabili indagatione compertis polyptychi
iubeantur ascribi: quatenus et testimonia vestrae fidei clareant et nulla
posthac, quae abrogari volumus, semina fraudis iterentur.
|