1.
Quamvis utilia rei publicae nostra semper consuetudine censeamus et ob id omnibus
possint esse gratissima quae iubemus, quia cunctis profutura noscuntur,
tractandum tamen est, ut principis desiderium nulli existere debeat onerosum.
nam et si praeclare cogitata non bene agantur, ingrata sunt: illud autem solum
perfectum dicitur, quod de voluntate simul et actione laudatur.
2.
Cum nostrum igitur animum frequens cura pulsaret naves Italiam non habere, ubi
tanta lignorum copia suffragatur, ut aliis quoque provinciis expetita
transmittat, deo nobis inspirante decrevimus mille interim dromones fabricandos
assumere, qui et frumenta publica possint convehere et adversis navibus, si
necesse fuerit, obviare. sed tantae rei quem desideramus effectum magnitudinis
vestrae sollicitudine credimus esse procurandum.
3.
Ideoque per cunctam Italiam directis artificibus apta operi ligna perquire, et
sicubi cupressos aut pinos reppereris in vicinitate litoris, dato competenti
pretio dominis consulatur. haec enim tantum sunt quae ad taxationem vocentur,
cetera vilitate sui non indigent aestimari.
4.
Sed ne provisio nostra in mediis conatibus deserta languescat, nautarum te
iubemus sub hac moderatione iam nunc competentem numerum divinitate iuvante
procurare. et si is qui nobis necessarius aestimatur servus fuerit alienus, aut
conducat eum classibus serviturum aut, si hoc ipse magis elegerit, accepto
pretio rationabili publico cedat sui iura dominii. si vero libertate gaudet
electus, quinos solidos donativum et annonam se noverit accipere competentem.
5.
Eo modo et illi tractandi sunt qui a suis dominis exuuntur, quando libertatis
genus est servire rectori (frequenter enim laborum patientes existunt, quibus
districti domini colla presserunt): ita tamen, ut supradicti nautae arrarum
nomine pro hominum qualitate binos aut ternos solidos a vestra debeant sede
percipere, quatenus unusquisque, cum fuerit ammonitus, paratus debeat inveniri.
piscatores vero non iubemus in hac definitione concludi, quia dolenter
amittitur, qui ad procurandas delicias possidetur, quando et altera consuetudo
est ventis saevientibus occurrere et litora piscosa sulcare.
|