1.
Alacriter incumbendum est incohatis, cum iam vicinitas perfectionis arriserit,
quando spes effectus taedium laboris excludit et magnum genus incitamenti
credere desiderata compleri. dudum igitur magnitudini vestrae ex Italiae
litoribus officia iussimus praeparare nautarum, ut dromones, quos industria
fabricare valuisset, manus remigum provisa susciperet. sed tu iudicio nostro
electionique respondens ostendisti, quam fuerit indubitata perfectio
efficacissimis imperasse, quod quaeritur. renuntias ilico completum, quod vix
credi poterat incohatum, ut paene quanta velocitate navigari solet constructio
navium, tanta sit celeritate completa.
2.
Nec solum verba narrata sunt: obtulisti oculis nostris subito classeam silvam,
domos aquatiles, exercituales pedes, qui nullo labore deficiant, sed
inconcussos homines ad destinata perducant, trireme vehiculum remorum tantum
numerum prodens, sed hominum facies diligenter abscondens. hoc primum
instituisse legimus Argonautas. quod et armatis aptum et congruum probatur esse
commerciis, ut, qui peregrinas classes optabamus aspicere, nunc mittamus aliis
provinciis et terrorem pariter et decorem.
3.
Ornasti rem publicam tua institutione reparatam. non habet quod nobis Graecus
imputet aut Afer insultet. illud apud nos invidi vigere respiciunt, unde illi
per magna pretia sua vota complebant. nunc praedictis rebus armamenta
procurate, vela praecipue alas navium facientia, lignum volatile, quidam
spiritus currentium carinarum, praenuntia mercium, auxilia quieta nautarum,
quorum beneficio conficiunt otiosi, quod a celerrimis avibus vix probatur
impleri.
4.
Hoc Isis rati prima suspendit, cum per maria Harpocran filium suum audaci
femina pietate perquireret. ita dum materna caritas suum desiderium festinat
explere, mundi visa est ignota reserare. atque ideo, divino nobis auxilio
suffragante cuius virtutis est hominum vota perficere, proximo die iduum
Iuniarum ad urbem Ravennatem congregatio navium cuncta convcniat, quatenus res
vicino fine gaudentes ad plenissimum perducantur effectum.
5.
Sed quoniam dromonum numerum iuvante deo cupimus ampliari, si qua ligna
fabricis eorum necessaria per utramque Padi ripam potuerint inveniri, nullo
obsistente iubemus abscidi, quia sine praeiudicio dominorum operi tantum
praesenti volumus inventa concedi. mittat Padus noster indigenas pelago naves
et abies, quae fluentis amnicis nutrita surrexit, marinarum superare cumulos
discat undarum.
6.
Illud etiam magnopere credidimus amputandum, quod vestra fieri suggestione
comperimus: ne quis in fluminibus navigeris diversis territoriis meantibus, id
est in Mincio Ollio Ausere Arno Tiberi, audeat fluminum alveos piscandi studio
turpissima saepe concludere, et quae sunt praesumpta, protinus auferantur.
pateat amnis in navium cursus: sufficiat humano desiderio consuetis artibus
delicias quaerere, non commento rustico libertatem fluminis impedire, ne, quod
dici nefas est, utilitati publicae voluptas privata obstitisse videatur.
|