1. Utilitas publica
sicut ad conservationem respicit omnium, ita debet perfici studio ac labore
cunctorum, quia magnae laudis occasio est, si in causa communi aliquid
singulariter videatur impleri. facit enim unde commendetur et reliquis, qui
tamen et sibi se profuisse cognoscit. pridem igitur nos iussisse meministi, ut
per domum nostram navigandi quaererentur artifices.
2. Quos deo auxiliante
provisos ad Ravennatem urbem die iduum Iuniarum praecipimus incunctanter
occurrere, ut adventus eorum constructioni navium opportune videatur offerri,
ne res divisae generare sibi videantur aliquam tarditatem et parum sit unam
perficere, nisi contingat utramque procurare.
3. Si qua etiam per
ripam fluminis Padi ligna fabricandis apta dromonibus in praediis regalibus
potuerint reperiri, artificibus huic operi a magnifico viro Abundantio
praefecto praetorio deputatis abscidendi sit permissa licentia. volumus enim
hoc exemplum a nostris praediis incohare, ut nulli gravis sit iussio, quae
constringit et principem.
|